Charter Document - 03790579
Charter Number: | 03790579 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1137 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quia coram me et concessu meo quietam clamavit et in manum meam reddidit Emma filia Grimbaldi medici totam terram que fuit patris sui tam eam unde saisita erat tam eam que de jure suo erat unde saisita non erat Et ego coram illa et concessu eius dedi et concessi eam totam Waltero Mart[el] in feodum et hereditatem sibi et heredibus suis post eum et ipsa ei pepigit quod eam ei ad posse suum ubique warantizabit et de terris illis unde ipsa saisita non est quas Walterus clamabit ipsa eum juvabit ad posse suum ad eam dirationandam ad custamentum Walteri Et affidavit ipsa se et heredes suos in manu Willelmi Martell[i] se sine dolo tenere Et pro hoc concessu dedit ipse Walterus ipsi Emme coram me i annulum auri Et Johannes Mar[escallus] cuius ipsa hoc fecit consilio affidavit se ex sua parte hoc sine dolo tenere Et Atselina uxor ipsius Grimbaldi terram suam quam tenet in pace tenebit dum vixerit de ipso Waltero et postea terra illa redibit in dominicum ipsius Walteri Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete teneat in omnibus rebus et locis cum soca et saca et toll et team et infangeneteof et omnibus libertatibus ad eam pertinentibus cum quibus Grimb[aldus] unquam liberius tenuit vel aliquis an[te] eum Testibus G[ualerano] com[ite] de Metll[enti] et R[oberto] com[ite] Legre[cestrie] et W[illelmo] Mart[el] et A[lberico] de V[er] et R[oberto] de V[er] et H[ugone] Big[od] et G[alfrido] de Magnavilla et E[ustachio] filio Joh[ann]is Apud Wirecestr[iam]