Charter Document - 03790577
Charter Number: | 03790577 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1144 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis comitibus justiciariis et vicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis francie et Anglie et Walie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Roberto Marmiun totam terram Rogeri avi sui et Roberti Marmiun patris sui de quocunque illam tenuissent Quare volo et firmiter precipio quod teneat bene et in pace et honorifice in bosco et plano in aqua et semitis in via et in omnibus aliis locis cum sacca et socca et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus et libertatibus et liberis consuetudinibus cum quibus avus suus et pater eius melius tenuerunt et quietius et sicut carta regis Henrici illa ei testatur Testibus Ricardo de Lucy et Ricardo de Canvilla et Osberto Mart[el] et Hugone de Essart[is] Apud Sutwellam