Charter Document - 03790574

Charter Document - 03790574


Charter Number: 03790574
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dux Normann[orum] et Aquitann[orum] comes Andegau[orum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus et omnibus suis fidelibus francis et anglicis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancti Aldhelmi de Malm[esburia] et abbati et monachis ibidem deo servientibus omnes libertates suas et quietancias quas habuerunt tempore antecessorum meorum regum Anglie et nominatim quietantiam tholonei per totam Angliam sicut rex Henricus eis concessit Et custodiam forestarum suarum eis concedo sicut rex Willelmus eis concessit ita quod nullus regius forestarius inde se intromittat Volo etiam et firmiter precipio quod ecclesia predicta omnes possessiones suas et omnia que ad illam ecclesiam pertinent teneat bene et in pace libere et quiete et honorifice in bosco in planis pratis pasturis aquis stagnis viis et semitis cum socca et sacca tol et them et infangeneþœf cum omnibus aliis rebus et dignitatibus et quietantiis et libertatibus ad abbatiam illam pertinentibus sicut melius et liberius tenuit tempore antecessorum meorum Test[ibus] Will[elm]o cancellario Ric[ardo] de Homet []