Charter Document - 03790569

Charter Document - 03790569


Charter Number: 03790569
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Comes W[illelmus] filius regis Stephani omnibus hominibus suis dilectis et fidelibus francis anglis et nominatim omnibus qui sunt et qui futuri de honore comitis Eustachii salutem Sciatis me concessisse et reddidisse Ric[ardo] de Luci Stanford et Angre que est membrum de Stanford et Royng preter hoc quod pertinet ad ecclesiam Sancti Bartholomei et Cristeshal[e] et de Rapo de Pevenesello Lestona et Centinges quod inde habet Warn[er]us de Fenni ad tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis in feodo et hereditate per servitium trium militum Quare volo et firmiter precipio quod idem Ricardus et heredes sui omnia predicta bene et in pace et honorifice teneant cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sicut melius et honorabilius ea tenuerunt predecessores mei in terris et in hominibus et in bosco et plano in aquis et stagnis mariscis pratis pascuis viis semitis et in omnibus ad eas res pertinentibus Factum autem est hoc Lond[onie] coram rege Steph[ano] testibus Henr[ico] Winton[iensi] ep[iscop]o Hug[one] Dunelm[en]si ep[iscop]o Will[elm]o priore S[anc]ti Pancratii Regin[aido] de Ware[nna] Hug[one] de Petraponte Ric[ardo] de Hanesti Oseb[er]to Martel Turroldo de Borram Rob[er]to de Ruilli Phiiippo de Querceto Simone de Gerartmol[endin]i