Charter Document - 03790567
| Charter Number: | 03790567 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1126 - 1135 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
M[atildis] imperatrix regis Anglorum filia Ricardo vicecomiti et ministris suis et omnibus fidelibus suis de Argentomo salutem Sciatis me dedisse et concessisse Roberto Loricario in jure hereditario sibi suisque heredibus mansuram terre que est in vico Cadumensi solutam et quietam cum omnibus consuetudinibus suis et ab excubibus atque vigiliis liberam Ita quoque ut de prescripta terra in calumpniam aut querelam se vocanti non respondeat T[estibus] Raginaldo fratre meo et Guidon[e] de Sableolo et Alex[andro] de Bohun Apud Argento[nu]m
