Charter Document - 03790565
Charter Number: | 03790565 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Lond[oniensi] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus forestariis ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Essex[a] salutem Sciatis quia concessi et dedi deo et ecclesie Sancti Pauli Lond[oniensis] cc et xl acras terre de assarto quas Ricardus archidiaconus fecit in manerio canonicorum Sancti Pauli Lond[oniensis] de Ronewella libere et quiete absque omni placito et occasione forestariorum et essartorum per finem quem idem Ricardus mecum inde fecit ita quod nullus super hoc inde implacitetur Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et canonici teneant et habeant assartum illud bene et in pace et libere et quiete et honorifice Testibus H[enrico] de Essex[a] et Ricardo de Lucy [et] Adam de Belun [et] Rogero de Fraxin[eto] Apud Berching