Charter Document - 03790557
Charter Number: | 03790557 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1143 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[athildis] regina Angl[orum] Bald[wino] de Witsand constab[ulario] salutem Conquestus est episcopus Wint[oniensis] apud regem et apud me quod inquietas terram suam et canonicorum suorum de Estra et redimis homines eorum Quare mando tibi et precipio quod pacem eis habere facias de te et militibus et hominibus qui sunt sub potestate tua et nominatim de Hug[one] presbitero et Manassero et Waltero de Guerris et quietu[m] permitte esse quendam hominem eorum de una marca arg[enti] quam posuisti super eum pro injustis occasionibus Manasser[i] ne audiam inde clamorem amplius