Charter Document - 03790551
Charter Number: | 03790551 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eustachius filius regis et comes Bolonie omnibus baronibus et vavassoribus et tenentibus suis de Essex salutem Sciatis quod concedo et confirmo ecclesie Sancti Martini Londoniensis et canonicis terram de Masseberi scilicet illam dimidiam hidam quam Gislebertus tenet quam Ricardus filius Herberti armig[eri] reddidit patri meo regi Stephano solutam et quietam sicut rectum ecclesie prenominate Et volo et precipio quod ecclesia Sancti Martini et canonici illam in pace et honorifice teneant solutam et quietam cum soca et saca et toll et theam et infangenetheof et omnibus liberis consuetudinibus cum quibus barones et vavassores mei melius et liberius tenent sicut pater meus rex Stephanus et mater mea Mat[hildis] regina reddidit ecclesie per manum Henrici Wint[oniensis] episcopi avunculi mei et decani ipsius ecclesie Sancti Martini et hoc per servitium quarte partis unius militis sicut carte regis et regine testantur T[estibus] []