Charter Document - 03790549

Charter Document - 03790549


Charter Number: 03790549
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] Ric[ardo] de Luci justic[ie] et vicecomiti de Essexa salutem Precipio quod Henricus Wint[oniensis] episcopus frater meus decanus ecclesie Sancti Martini Lond[oniensis] et canonici ita bene et in pace et juste teneant mariscum suum de Mealdona quem Rann[ulphus] de Venions dedit ecclesie Sancte Marie de Mealdona pro anima sua de terra illa quam rex Henricus illi dedit de dominio suo pro servitio suo et sicut idem Ran[nulphus] illam eis dedit et sicut cartha ipsius testatur et sicut tenuerunt die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus et postea hactenus Et si quis illis fecerit iniuriam precipio quod plenum rectum illis faciatis inde T[este] Rob[erto] de Ver Apud Bermundesiam