Charter Document - 03790548

Charter Document - 03790548


Charter Number: 03790548
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1147 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[athildis] dei gratia regina Angl[orum] Ricardo de Luci et Ma[uricio] vicecomiti Essex[e] salutem Mando vobis et precor quod pro amore meo faciatis ecclesiam et canonicos Sancti Martini London[iensis] tenere bene et in pace marescum suum de Meldona sicut tenebant illud tempore Henrici regis et sicut Ranulphus de Venion dedit eis illud et ecclesie Sancte Marie de Meldon[a] Nec patiamini el[emosin]am meam de Sancto Martino vel per Ailwardum archidiaconum vel per alium ministrum vel conturbari sicut homines de honore Will[elmi] Peverelli et vicini testantur predictum marescum ad predictam ecclesiam pertinere et sicut Walterus filius Gilberti illis concessit Sentiant itaque prescripti canonici ipsis apud nos profuisse quod ego pro eis rogo