Charter Document - 03790547

Charter Document - 03790547


Charter Number: 03790547
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Seisin
Date: 1147 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] Ric[ardo] de Luci justic[ie] et M[auricio] vic[ecomiti] de Essexa salutem Precipio quod faciatis habere et tenere Henr[ico] Wint[oniensi] ep[iscop]o fratri meo et canonic[is] Sancti Martini Lond[oniensis] ita in pace et honorifice et juste mariscum suum quem Rann[ulphus] de Venions dedit pro anima sua ecclesie Sancte Marie de Meldona de terra illa quam rex Henr[icus] illi concessit et dedit pro servitio suo de feodo Peverelli quod habebat in d[o]m[ini]o suo sicut recognitum et testificatum fuit coram Moric[io] vicecomite in hundr[edo] apud Meldonam quod tenuerunt tempore regis Henrici et die qua fuit vivus et mortuus et deinceps usque ad diem qua Walterus filius Gisl[eberti] mouit ad pergendum Ierosolimam Et super hoc non ponantur inde in placitum injuste donec Walterus redeat in Angliam de quo tenent idem mariscum Et de vi et iniuria que illis inde facta est plenum rectum illis facite ita ne rectum meum obliviscatur si ibi fuerit T[este] Rob[erto] de Ver Apud London[iam]