Charter Document - 03790543
Charter Number: | 03790543 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Seisin |
Date: | 1139 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] Gaufr[ido] de Magnavilla salutem Precipio quod sine dilatione facias resaisiri ecclesiam et canonicos Sancti Martini Lund[onie] de terris et omnibus tenat[ur]is suis de Meldona unde Walterus de P[ro]vino minister com[itis] Theob[aldi] eos dissaisiuit ita plenarie dico facias eos resaisiri sicut i[nde] saisiti fuerunt ipsi et ecclesia sua die qua dedi manerium illud comiti Theob[aldo] et die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus et die qua R[ogerus] episcopus Sar[esberiensis] fuit vivus et mortuus Et bene et in pace et libere teneant sicut melius tenuerunt tempore regis Henrici ne super hoc sustineas quod aliqua eis inde iniuria [vel] contumelia fiat T[este] P[hilippo] Can[cellari]o Apud Andeveram