Charter Document - 03790539

Charter Document - 03790539


Charter Number: 03790539
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1145 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Math[ildis] dei gratia regina Anglie Waltero presbitero de Witteha[m] salutem Sicut me amas et ea que de me tenes precipio tibi quod infra tertium diem postquam hoc breve meum videris eas ad Sanctum Martinum Lundonie et sicut tibi dixi fidelitatem facias eidem ecclesie Sancti Martini et canonicis de ecclesia de Witteha[m] et de omnibus rebus ei pertinentibus que illis dedi et concessi salvo jure tuo ita videlicet quod in vita tua ita teneas de illis sicut tenuisti de Ric[ardo] de Bolonia et tantundem illis singulis annis reddas quia volo quod ipsi inde sint saisiti T[este] Warn[er]o de Lusor[is] Apud Windesores