Charter Document - 03790538

Charter Document - 03790538


Charter Number: 03790538
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et omnibus baron[ibus] et fidelibus sancte ecclesie francis et anglis Essexe salutem Sciatis quia concedo et regia auctoritate corroboro ecclesie Sancti Martini Lond[oniensis] ecclesiam Sancte Marie de Nioport[a] cum capellis et decimis et terris et omnibus ei pertinentibus et ut habeant plenariam decimam et de dominio meo et de omnibus rebus de quibus decima rationabiliter dari debet Et volo et precipio quod predicta ecclesia Sancti Martini et canonici ejusdem loci teneant et in perpetuum possideant hec prefata bene et in pace et honorifice et libere et quiete sicut Rogerus Saresb[eriensis] episcopus et ipsi melius et liberius tenuerunt quia vidi et audivi cartam regis Henrici avunculi mei per quam in perpetuum predictam ecclesiam cum omnibus possessionibus ei pertinentibus dedit et concessit ecclesie Sancti Martini T[estibus] M[athilde] regina et Will[elmo] de Ipra et Ric[ardo] de Luci Apud Cestrahuntam