Charter Document - 03790537
Charter Number: | 03790537 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] G[aufrido] Pietati salutem Precipio tibi quod permittas canonicos Sancti Martini Lond[oniensis] tenere ecclesiam suam de Nieport[a] et in pace aspor[tare bladum suum ne] super hoc illos inde disturbes vel vim eis aliquam facias Et pro[hibeo ne amplius inde] te intromittas quia vidi et audivi cartam regis Henrici [avunculi] mei per quam dedit et concessit ecclesie Sancti Martini Lond[oniensi] predictam ecclesiam Et ideo volo quod eis facias habere plenarie omnes decimas suas de dominio et de villanis et de omnibus rebus de quibus decima dari debet ne super hoc audiam inde clamorem T[este] Will[elmo] de Ipra Apud Cestrahunt[am]