Charter Document - 03790535
Charter Number: | 03790535 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum R[oberto] episcopo Londoniensi et archidiacono et justic[ie] et vic[ecomiti] et ministris et fidelibus suis London[ie] salutem Precipio quod canonici Sancti Martini London[iensis] bene et in pace teneant ecclesiam suam de Sancto Botulfo et terras et omnia sua de quibus saisiti fuerunt die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus et die qua episcopus Wyntoniensis Henricus frater meus decanus eorum Romam perrexit et novissime de London[ia] discessit ita ne ponantur inde in placitum usque ipse redeat de Roma quo ipse abut licentia mea et per mandatum apostolici Teste Rob[erto] de Ver Apud London[iam]