Charter Document - 03790529
| Charter Number: | 03790529 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1141 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
M[atildis] imperatrix Henrici regis filia et Anglie domina Osberto Octodenariis et justic[iariis] et baron[ibus] et vic[ecomitibus] et civibus London[ie] salutem Precipio quod saisiatis Henricum episcopum Winton[iensem] et ap[ostolice] se[dis] leg[atum] de domibus illis Lond[onie] et terris ubi Petrus Futnud mansit qu[e] pertinent ad decanatum Sancti Martini London[ie] un[de] ecclesia sua et ipsi dissaisiti sunt sicut Rogerus episcopus Sar[esberiensis] decanus ejusdem ecclesie et Fulcher[us] inde saisiti fuerunt die qua fuer[unt] vivi et mortui et domos suas et omnia que inde post mortem episcopi Rogeri ablata sunt facite illi reddi Et terram ipsam [] omnia pertinentia ecclesie Sancti Martini in pace illi tenere facite Test[ibus] []
