Charter Document - 03790527

Charter Document - 03790527


Charter Number: 03790527
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Seisin
Date: 1139 - 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] Osberto Octoden[ariis] et omnibus baronibus et vic[ecomiti] et ministr[is] suis London[ie] salutem Precipio quod faciatis resaisiri ecclesiam Sancti Martini London[iensis] et canonicos de terra et de domibus suis de Aldredesgat[a] unde filii Huberti Juvenis eos injuste et sine judicio dissaisierunt sicut inde saisiti fuerunt antequam episcopus Sar[esberiensis] captus fuisset apud Oxon[iam] et sicut precepi per aliud breve meum Et quod ipsi postea ceperunt reddi facite juste Et postea si ipsi quicquam in terras clamaverint episcopus Wint[oniensis] cuius ecclesia est et canonici teneant eis inde rectum Et videte ne audiam amplius clamorem