Charter Document - 03790522

Charter Document - 03790522


Charter Number: 03790522
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Quittance
Date: 1135 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ste[phanus] rex Angl[orum] episcopo London[iensi] et vic[ecomiti] et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Essex[a] et Hertford[scira] salutem Volo et concedo quod ecclesia Sancti Martini London[iensis] et canonici bene et in pace et honorifice teneant omnes terras et homines suos quietos de placitis et querelis et danag[eldis] et murdro et habeant soc et sac et toll et theam et infangentheof et omnes alias consuetudines et libertates suas in bosco et plano et molendinis et pratis pascuis infra burgum in civitate et extra et sicut melius et honorabilius et liberius habuerunt tempore regis Willelmi avi mei et postea melius ad diem qua rex Henricus fuit vivus et mortuus