Charter Document - 03790520
Charter Number: | 03790520 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1140 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum episcopo Londoniensi justic[ie] vicecomiti baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Essexa salutem Sciatis me concessisse deo et priori et canonicis Sancte Trinitatis Londonie pro anima patris mei et matris mee et pro salute amicorum et parentum et predecessorum meorum ii hidas terre in Leytona quas Sim[on] de Molend[inis] et Adelina uxor eius et postea Rob[er]tus de Ver eis dederunt in elemosinam Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace ipsi teneant et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et semitis cum soca et saca et toll et theam et infangenethef et cum omnibus aliis rebus et libertatibus et quietantiis que ad illas pertinent cum quibus prefatus Sim[on] et uxor eius unquam melius vel liberius tenuerunt et sicut ipsi eis eas dederunt et concesserunt Testibus Rob[er]to canc[ellario] et Will[elm]o Mart[el] et Fulc[one] de Oilli Apud Westm[onasterium]