Charter Document - 03790517

Charter Document - 03790517


Charter Number: 03790517
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] omnibus hominibus suis francis et anglis de Becham salutem Sciatis me concessisse pro anima regis Henrici et aliorum antecessorum meorum ecclesie Sancte Trinitatis London[ie] et canonicis in ea deo servientibus terram suam de Claherst per v s[olidos] reddendo inde per annum Et terram que fuit Estmund per viii solidos et vi denarios reddend[os] per annum Quare volo et precipio quod ipsi teneant eam bene et in pace et libere et honorifice eam teneant in bosco et plano et pratis et pasturis et omnibus aliis rebus ita ne ulla eis iniuria vel contumelia fiat Teste Hub[erto] cam[er]ario Apud Westm[onasterium]