Charter Document - 03790515
Charter Number: | 03790515 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Hertfordscira salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Trinitatis de Lond[onia] et canonicis ejusdem ecclesie inperpetuum terram illam de Berchedena quam Gervas[ius] de Cornhell[e] et Ric[ardus] filius Hub[er]ti eis concesserunt et dederunt Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia illa et canonici predictam terram bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus sicut Gervasius et Ricardus illam eis concesserunt et cartis suis confirmaverunt Testibus Warner[o] de Lusor[iis] et Hug[one] de Essart[is] Apud S[an]c[tu]m Alban[um]