Charter Document - 03790508
Charter Number: | 03790508 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Hertfordsc[ira] salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et canonicis de Sancta Trinitate Lond[onie] pro animabus Mathild[is] filie mee et Bald[wini] filii mei c solidatas terre in Braching[a] Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia Sancte Trinitatis et canonici predicti teneant et in perpetuum possideant illas c solidatas terre bene et in pace et libere et quiete et honorifice cum omnibus rebus eisdem pertinentibus et cum saca et socha et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus cum quibus ego et Mathild[is] regina uxor mea melius et liberius tenuimus dum in manu nostra fuit Testibus M[athilde] regina mea et E[ustachio] filio meo et W[illelmo] de Ipra et W[illelmo] Mart[el] et Ric[ardo] de Luci et Ric[ardo] de Canvill[a] et Warn[ero] de Lusor[iis] Apud Lond[oniam]