Charter Document - 03790507

Charter Document - 03790507


Charter Number: 03790507
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1140 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis Lond[onie] salutem Sciatis quia reddidi et concessi deo et ecclesie Sancte Trinitatis Lond[onie] et canonicis regularibus ibidem deo servientibus pro anima regis Henrici et pro salute mea et Mathild[is] regine uxoris mee et Eustac[ii] filii mei et aliorum puerorum meorum in perpetuum terram suam de Smethefelda quam comes Gaufrid[us] preoccupaverat ad vineam suam faciendam Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant terram predictam sicut melius et liberius et quietius tenent alias terras suas et sicut rex Henricus illam eis concessit et carta sua confirmavit Testibus M[athilde] regina et Thoma capell[ano] et Will[elm]o de Ipra et Ric[ardo] de Luci Apud Lond[oniam]