Charter Document - 03790505
Charter Number: | 03790505 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum vic[ecomiti] et baronibus Lond[onie] salutem Precipio quod prior et canonici Sancte Trinitatis London[ie] teneant homines suos et terram suam de anglica Cnithtengelda ita bene et in pace et juste et quiete et honorifice sicut antecessores eorum tenuerunt melius et liberius tempore Willelmi regis avi mei et Willelmi et Henrici regum avunculorum meorum et meo et tempore Liovestani et ipsi postea hucusque melius Et super hoc quieti sint de warda et forisfactura eius sicut mea propria elemosina quia juste debent inde esse quieti et sicut tam ipsi quam antecessores sui semper hucusque inde quieti fuerunt et sicut carta regis Henrici testatur Testibus M[atilde] regina et W[arnero] de Lusor[iis] Apud Bermundesiam