Charter Document - 03790501
| Charter Number: | 03790501 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1147 - 1152 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Steph[anu]s rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis quod concedo et confirmo illam donationem quam Willelmus de Ypra fecit ecclesie Sancte Trinitatis Lond[onie] et canonicis regularibus ibidem deo servientibus de c s[olidis] firme sue de Edr[e]dshetha quam ei dedi et concessi in feod[o] et hereditat[e] Et volo et precipio quod ecclesia predicta et canonici hos prefatos c s[olidos] teneant et habeant imperpetuum bene et in pace et libere sicut Willelmus de Ypra illos eis in elemosinam dedit et concessit et carta sua confirmavit Test[ibus] Matild[e] regina et E[ustachio] comite filio meo et Will[elm]o Mart[el] et Ric[ardo] de Lucy Apud Lond[oniam]
