Charter Document - 03790499

Charter Document - 03790499


Charter Number: 03790499
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo London[iensi] et vicecomiti et prepositis et ministris et omnibus baronibus suis francis et anglicis Londonie salutem Precipio ut hoc quod canonici Sancte Trinitatis Lond[onie] tenent de elemosina mea et donatione Matildis regine uxoris Henrici regis infra Lond[oniam] et extra omnino sit in pace et quietum de omnibus geldis et scotis et auxiliis et consuetudinibus et querelis sicut umquam melius fuit in aliquo tempore Et volo et firmiter precipio quod bene et honorifice et libere teneant ubicumque et de quocumque teneant cum saca et soca et toll et team et infangenetheof et omnibus consuetudinibus suis sicut rex Henricus per cartam suam canonicis predicte ecclesie concessit et confirmavit Et super hoc prohibeo super forisfactum meum ne aliquis sit ausus hominibus suis vel aliis rebus ad ecclesiam Sancte Trinitatis pertinentibus ullo modo iniuriam vel contumeliam facere Et homines illius ecclesie non placitent nisi ubi placitare debent scilicet in curia predicte ecclesie quia nolo quodius suum in aliquo decidat tempore meo vel descrescat T[estibus] episcopo Wint[oniensi] et Will[elmo] de Pont[e] Arc[harum] Apud Westmon[asterium]