Charter Document - 03790498

Charter Document - 03790498


Charter Number: 03790498
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Attestation
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Mylo Comes H[er]eford[ie] omnibus amicis suis et fidelibus sancte ecclesie salutem Notum esse volo omnibus tam vobis presentibus quam p[ro]futuris et presentis scripti testimonio confirmo quod ego anno ab incarnatione domini MCXLI mense Septembrio mensis ejusdem ebd[omada] IIII dedi et concessi deo et ecclesie Sancte Marie genetricis dei semper virginis et canonicis regularibus ibidem deo servientibus inperpetuam elemosinam villam de Heyh[a]mstude cum omnibus ei pertinentibus in bosco in plano in pascuis in pratis in aquis in piscariis solam et quietam et liberam ab omnimodo servitio omnique consuetudine sicut unquam pater meus eam melius et liberius et honorabilius habuit et tenuit in vita sua et ego post eum Hanc donationem feci pro salute anime mee et antecessorum meorum atque filiorum concessu Rogeri primogeniti filii mei et Walteri aliorumque filiorum meorum et Sibille uxoris mee Teste Math[ilde] imperatrice et Rothb[erto] comite Glouc[estrie] et Brieno filio Comitis Rothberto filio Martini Drogone dapifero meo et Rothberto Corbet Willelmo de Bercale Alano filio Magni Hugone de Hesela Turstano filio Symonis Willelmo Brit[one] Rog[ero] paruo Rogero filio Radulfi Radulfo Avenel Waltero de Briustella Ernulfo filio Radulfi Rothberto filio Hugonis Rogero de Tocha[m] Herberto capellano