Charter Document - 03790494

Charter Document - 03790494


Charter Number: 03790494
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia dedi et concessi comiti Lincoln[ie] Willelmo hereditarie sibi et heredibus suis manerium meum de Chirchetona cum omnibus ei pertinentibus sicut illud melius tenui dum in mea manu fuit excepta terra canonicorum Lincoln[iensium] et exceptis centum solidatis terre in Graingeham quas comes Rann[ulphus] tenet de me et heredibus meis ad tenend[um] cum omnibus liberis consuetudinibus eidem manerio pertinentibus Et preter hoc concedo ei castrum suum de Geinesburg[o] et pontem suum ultra Trentam libere et quiete tenend[a] cum omnibus liberis consuetudinibus cum quibus aliquis comes Anglie melius et liberius tenet castella sua Quare volo et firmiter precipio quod comes Willelmus Lincoln[ie] hec omnia predicta bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneat T[estibus] comite Rann[ulpho] et comite Gis[leber]t[o] de Penbroc et comite Gis[leber]t[o] de Hertf[ord] et comite Sim[one] et comite R[ogero] de Warwic et comite R[oberto] de Ferr[ariis] et W[illelmo] Mart[el] et Bald[ewino] filio Gis[leber]t[i] et W filio Gis[leber]t[i] et Ric[ardo] de Canvill[a] et Ric[ardo] filio Ursi et E[ustachio] filio Joh[annis] et Rad[ulpho] de Haia et Hug[one] Wac[a] et W[illelmo] de Coleuill[a] Apud Stanf[ordam]