Charter Document - 03790490
Charter Number: | 03790490 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum comitibus baronibus abbatibus vicecomitibus ministris et civibus Linc[olnie] et omnibus fidelibus suis Linc[olnie] et Linc[olne]scira salutem Sciatis me concessisse Roberto episcopo Linc[olniensi] justitiam meam de Linc[olnia] et de Linc[olne]scira Quare volo et firmiter precipio quod idem Robertus episcopus justitiam meam ita bene et in pace et honorifice et plenarie habeat sicut Robertus Bloet vel Alexander episcopi Linc[olnienses] predecessores eius illam melius habuerunt Et precipio vobis quod per summonitionem ministrorum suorum veniatis ad placita mea tenenda et judicia mea facienda sicut melius et plenius faciebatis tempore regis Henrici avunculi mei Et nisi feceritis ipse justitiet vos per catalla vestra quod faciatis Testibus Hugone episcopo Dunelmensi et Ricardo de Luci et Ricardo de Canvill[a] Apud Dracas