Charter Document - 03790485
Charter Number: | 03790485 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Beate Marie Lincol[niensis] in prebendam capellariam de Blida cum ecclesiis et capellis et decimis et terris et omnibus aliis rebus eidem capellarie pertinentibus Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia Beate Marie Linc[olniensis] hec omnia predicta bene et in pace et honorifice et libere et quiete in perpetuum teneat ab omni seculari exactione sicut melius et liberius tenet alias prebendas suas Testibus Rob[er]to de V[er] et Will[elm]o de Ipra et Ric[ardo] de Luci et Henr[ico] de Essexa et Adam de Belu[aco] Apud Oxen[efordiam]