Charter Document - 03790484
| Charter Number: | 03790484 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1139 - 1146 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Sancte Marie Lincol[niensis] ecclesiam de Langford[a] in prebendam cum omnibus terris et decimis et aliis rebus ad ecclesiam predictam pertinentibus Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia Sancte Marie Lincol[niensis] teneat hec omnia predicta in perpetuam elemosinam et in prebendam bene et in pace et libere et quiete ab omni seculari exactione Testibus Will[elm]o de Ipra et Will[elm]o Mart[el] et Ric[ardo] de Luci Apud Oxen[efordiam]
