Charter Document - 03790482

Charter Document - 03790482


Charter Number: 03790482
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis Lincolie scir[e] et de Chent salutem Sciatis quia concedo Alexandro episcopo Linc[olniensi] vadium quod Adelid[is] de Condet fecit ei de castello suo de Tornegat et de terris suis scilicet de Wicham in Chent cum appendiciis suis et in Notingehamscira de Grimeston cum appendiciis suis et in Lincol[ne]scira de Carletona et de Torlebi et de Eicla cum appendiciis suis et de Scheldinghop cum appendiciis suis et custodiam filii sui Quare volo et firmiter precipio quod idem A[lexander] episcopus teneat omnia hec supradicta bene et in pace et libere et quiete et honorifice nec ponatur inde in placitum donec filius ipsius Adelid[is] de Condet talis etatis sit quod possit terram tenere et miles fieri Testibus comite Symone et Roberto de Stuteuill[a] et Radulfo de Haia Apud Lincol[niam]