Charter Document - 03790481
| Charter Number: | 03790481 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1139 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Steph[anus] rex Angl[orum] archiepiscopis et episcopis et justiciar[iis] et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse donationem illam quam rex Henricus avunculus meus fecit ecclesie Sancte Marie de Linc[olnia] et episcopo ejusdem ecclesie Roberto Blouet de ecclesiis omnibus de burgo Linc[olnie] quas presbiteri earundem ecclesiarum de eodem rege H[enrico] tenebant infra burgum et extra Quare precipio quod predicta ecclesia Linc[olnie] et episcopus ecclesias illas bene et in pace et quiete teneant cum omnibus pertinentiis earum et libertatibus sicut rex Henricus eas illis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus W[illelmo] Mart[el] et Ricardo de Luci et Willelmo de Caisnet[o] Apud Oxeneford[iam]
