Charter Document - 03790479
Charter Number: | 03790479 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Beate Marie Linc[olniensis] decimam firme mee civitatis Linc[olnie] in perpetuam elemosinam et in prebendam Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia Beate Marie habeat prefatam decimam meam et inperpetuum possideat illam bene et in pace et libere et quiete sicut elemosinam meam Preterea concedo et do ecclesie Beate Marie predicte ecclesiam de Nordchelesi in perpetuam elemosinam et prebendam possidendam cum omnibus eidem ecclesie adjacentibus Testibus M[atillide] regina et comite Willelmo de Warena et Willelmo de Ipra et Ricardo de Luci et Willelmo Mart[el] Apud Lond[oniam]