Charter Document - 03790478
Charter Number: | 03790478 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1139 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] A[lexandro] episcopo Linc[olniensi] salutem Scias quia per requisitionem Baldrici de Sigillo clerici mei dedi et concessi deo et ecclesie Sancte Marie Linc[olniensis] in perpetuam elemosinam xiiii libras singulis annis de decima de firma mea civitatis Linc[olnie] in prebendam ad opus ipsius Baldrici Ego autem ex mea parte tibi mando et obnixe te requiro quatinus tantum ex tuo addas eidem prebende prefate ad honorem et utilitatem ecclesie quod honor etiam inde sit michi et tibi et illi qui multum michi servivit et grates multiplices inde tibi sciam Et mittas michi unum ex canonicis tuis de eadem ecclesia qui de manu mea investituram ejusdem prebende recipiat et saisinam per anulum meum ecclesie deferat simul cum carta mea et qui ex tua parte et capituli tui ipsum Baldricum de predictis inuestiat Et canonicus veniat ad me circa Oxeneford[iam] quia ibidem me inveniet Testibus M[atillide] regina et Willelmo de Ipra et Ricardo de Luci Apud Oxeneford[iam]