Charter Document - 03790475

Charter Document - 03790475


Charter Number: 03790475
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] et baronibus et vic[ecomiti] et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Linc[olne]scira salutem Sciatis me dedisse et concessisse Alexandro episcopo Linc[olniensi] manerium meum de Eicla cum omnibus adjacentiis suis in bosco et plano et in aliis rebus sicut erat dum esset in manu Henrici regis et mea Et volo et firmiter precipio quod illud bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneat de me in capite cum toll et theam et infangenetheof et cum saca et soca et cum omnibus aliis libertatibus cum quibus rex Henricus illud melius et liberius tenuit et ego post illum in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et molendinis et in via et in semitis et in omnibus aliis locis Testibus episcopo Wint[oniensi] et episcopo Sar[isberiensi] et cancellario Apud Oxeneford[iam]