Charter Document - 03790469

Charter Document - 03790469


Charter Number: 03790469
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Release
Date: 1136 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Lincol[ne]scira salutem Sciatis me dedisse et finaliter perdonasse Alexandro episcopo Linc[olniensi] illas x libras quas ipse et Robertus episcopus antecessor suus reddere solebant de firma per annum pro Welle wapentac Quare volo et firmiter precipio quod idem episcopus Alexander teneat illud wapentac bene et in pace libere et quiete cum omnibus illis libertatibus et quietationibus cum quibus ipse et Robertus episcopus melius tenuerunt quando illas x libras reddebant Testibus Willelmo Mart[el] et A[lberico] de Ver et Hugone Bigoto et Willelmo de Alb[ini] pincerna Apud Oxenef[ordiam]