Charter Document - 03790467
| Charter Number: | 03790467 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1136 - 1139 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Linc[olniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et omnibus fidelibus suis de Linc[olne]scira salutem Precipio quod prebenda Radulfi canonici Sancte Marie Linc[olniensis] de Ansg[er]by habeat socham et sacham et tol et theam et infangenetheof et omnes alias libertates et consuetudines suas ita bene et plene sicut aliqua prebenda Linc[olniensis] melius et liberius habet Et sit quieta de placitis et querelis et scir[is] et hundr[edis] et wapentac[is] et omnibus rebus excepto murdro et latrocinio Et Radulfus sic libere et honorifice teneat eam sicut Robertus de Grainvilla canonicus predecessor suus unquam melius tenuit et quietius Testibus A[lexandro] episcopo Linc[olniensi] et cancellario Apud Stanford[iam]
