Charter Document - 03790464

Charter Document - 03790464


Charter Number: 03790464
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] et baronibus et vic[ecomiti] et ministris suis et omnibus fidelibus suis francis et anglis Lincol[ne]scire salutem Sciatis me dedisse et concessisse Alexandro episcopo Linc[olniensi] domum que fuit Will[elmi] T[ur]niant in Linc[olnia] cum tota mansura Et volo et firmiter precipio quod qui eam tenuerit eam de predicto episcopo teneat sicut de me ipso eam tenere solebat Et idem episcopus eam teneat cum omnibus consuetudinibus et libertatibus cum quibus tenet aliam terram suam quam quietius tenet Teste Canc[ellario] Rog[e]r[o] Apud Rothomagum