Charter Document - 03790463

Charter Document - 03790463


Charter Number: 03790463
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] et baronibus et vic[ecomiti] et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Lincol[ne]scira salutem Sciatis me dedisse et concessisse Alexandro episcopo Linc[olniensi] terram que est inter ecclesiam Sancti Michaelis et fossatum de sicut fossatum se extendat in murum civitatis et in proximo loco circa ecclesiam predictam xx solidatas terre de dominio meo Quare volo et firmiter precipio quod in pace eam teneat et libere et honorifice et quiete cum soca et sacha et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus libertatibus et quietationibus cum quibus erat dum in dominio meo erat Et si idem episcopus in ea domum sibi edificaverit ad propriam sui mansionem tunc concedo ecclesie Linc[olniensi] et sibi et successoribus suis episcopis in eternam possessionem predictam terram quietam de omni consuetudine Et eodem loco concedo eidem episcopo ipsum fossatum et murum civitatis ad introitus suos faciendum et utilia sui edificii faciendum Testibus Canc[ellario] Rog[ero] et Hugon[e] Big[od] Apud Roth[omagum]