Charter Document - 03790459
Charter Number: | 03790459 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] omnibus archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus et omnibus amicis et fidelibus suis Norm[annie] et Angl[ie] salutem Sciatis me concessisse et dedisse deo et ecclesie Sancti Ceade et Waltero episcopo et omnibus successoribus suis in elemosinam perpetuam omnes terras de exart[is] de foresta Chanoci de Langedona et de omnibus pertinentibus suis et de omnibus terris episcopi ubicumque sunt in foresta mea quicquid videlicet exartatum fuit ab olim usque ad Pentecosten quo fui apud Legrecestriam anno videlicet Incarnationis Domini millesimo centesimo quinquagesimo tertio Quare volo et firmiter precipio ut predictus Walterus episcopus et successores sui omnes illas terras in bona pace et quiete et libere et honorifice teneant ne quis eis iniuriam vel molestiam aliquam vel dampnum aliquid facere presumat Testibus abbate Will[elm]o Rademor[e] Laur[encio] priore Coventr[ie] Will[elm]o Cum[in] Ric[ardo] de Hum[eto] constab[u]lo Rob[erto] de Dunestanuill[a] Manes[sero] Bis[et] dap[ifero] Petro filio Will[elm]i dap[ifero] Dudel[ie] Apud Warewic[am]