Charter Document - 03790450
Charter Number: | 03790450 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justic[iis] comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse commutationem et escambium illud quod Rogerus episcopus [Saresberiensis] fecit cum monachis Sancti Pancratii de terra que fuit Heruei de W[il]tona in Neðerauena et de ii hidis et dimidia de capellaria de Peuenesell[a] Quare volo et precipio quod ecclesia Sancti Pancratii et monachi illas [ii hidas] et dimidiam de capellaria Peuenesell[e] bene et in pace et libere et quiete teneant in perpetuam elemosinam sicut eis escambite fuerunt et sicut rex Henricus avunculus meus eas illis concessit et carta sua confirmavit Testibus W[illelmo] com[ite] Warenn[e] et Will[elmo] de Braiosa et Rog[ero] de Frax[ineto] et Rob[erto] de Hasting[is] Apud Lewas