Charter Document - 03790448

Charter Document - 03790448


Charter Number: 03790448
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] Rex Angl[orum] episcopo Cicestr[ensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Rapo Peuenesell[e] salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam comes Eust[achius] filius meus fecit ecclesie Sancti Pancratii de Lewis et monachis in ea deo servientibus de piscaria de Pevenesell[a] que est juxta Langeneiam et de pertinentiis ejusdem piscarie Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia illa et monachi piscariam illam bene et in pace et libere et quiete teneant cum pertinentiis eius in perpetuam elemosinam solutam et quietam omni seculari exactione et servitio sicut filius meus comes Eust[achius] eam illis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Will[elmo] de Braiosa et Rob[erto] de Hast[inges] et Rog[ero] de Frax[ineto] Apud Lewas