Charter Document - 03790446

Charter Document - 03790446


Charter Number: 03790446
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iariis] vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationes illas quas Will[elmu]s comes de Warenna dedit et concessit deo et ecclesie Sancti Pancratii de Lewis et monachis ibidem deo servientibus in terris et ecclesiis et decimis et in omnibus aliis rebus Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et monachi omnia predicta bene et in pace et libere habeant et teneant sicut predictus comes illa eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Henr[ico] ep[iscop]o Wint[oniensi] et M[atilde] regina et Eust[achio] filio meo et W[illelmo] de Ipra et W[illelmo] Martel et Ric[ardo] de Luci et Ada[m] de Beln[aco] et Rog[ero] de Fraxin[eto] Apud Lundon[iam]