Charter Document - 03790442

Charter Document - 03790442


Charter Number: 03790442
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopo Eboraci et justic[ie] et vicecom[iti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Notinghamscira salutem Sciatis quia confirmo et concedo donationem illam quam Hugo de Burun fecit ecclesie Sancte Trinitatis de Lenton[a] et monachis Cluniacensibus ibidem deo servientibus de tota terra sua quam habebat in Cotesgrava preter servitium quatuor militum sicut idem Hugo illam eis dedit et carta sua confirmavit Quare volo et firmiter precipio quod illam bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneant sicut Hugo umquam melius vel liberius tenuit et sicut tenent aliam elemosinam suam T[estibus] Ric[ardo] de Canvill[a] et R[icardo] de Curci et Bald[wino] fil[io] Gisl[eberti] et W[illelmo] Pever[el] et W[illelmo] de Albini Apud Lincoln[iam]