Charter Document - 03790439

Charter Document - 03790439


Charter Number: 03790439
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] dux Normann[orum] et Aquitan[orum] et comes Andegau[orum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus vicecomitibus et fidelibus et amicis suis Normannie et Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse in feodo et hereditate Roberto comiti Leycestrie et heredibus suis totam terram quam tenuit Robertus comes Mellent pater suus in Anglia sicut ipse Robertus comes de Mellent eam melius et liberius tenuit die qua fuit vivus et mortuus exceptis terris R[oberti] comitis de Mellent de Sturmenstre et cum pertinentiis Concessi etiam ei omnia illa que Henricus rex avus meus dedit illi Insuper reddidi et concessi ei Britolium cum toto honore et cum omnibus pertinentiis sicut predictus Willelmus de Britolio melius et liberius tenuit die qua fuit vivus et mortuus Preterea dedi et concessi [ei] in feodo et hereditate Pasci cum toto honore et totam terram quam Willelmus de Pasci tenuit in Anglia et in Normannia in feodo de me et de quocumque eam tenuisset et dapiferatum Anglie et Normannie Quare volo et precipio quod predictus Robertus et heredes sui omnia ista predicta de me et heredibus meis teneant ita bene et libere et quiete et honorifiice cum omnibus libertatibus et consuetudinibus liberis in terris in aquis in bosco in plano in pratis in pascuis in viis in semitis et in omnibus aliis rebus sicuti antecessores sui de antecessoribus meis unquam melius tenuerunt Concedo etiam et confirmo concambium quod idem Robertus comes Leycestrie et Rogerus comes Warrwici fecerunt de terris et hominibus suis Hiis testibus