Charter Document - 03790434
Charter Number: | 03790434 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] Will[el]mo episcopo Exon[iensi] et iustit[iis] et vic[ecomitibus] et baronibus et omnibus filiis Sancte Ecclesie per episcopatum Exon[ie] constitutis salutem Sciatis me concessisse regulares canonicos esse apud Sanctum Stephanum Lanstanet[one] quos episcopus Willelmus ibi posuit et prebendas canonicorum defunctorum et res ecclesie quas habuit prefatus episcopus in manu sua liberas concedo eis quas idem episcopus posuit ad communionem eorum qui regulariter deo in eodem servierint loco Canonici quoque qui ad ordinem regularem converti voluerint prebendas suas et quicquid eis pertinet in pace teneant quamdiu vixerint Precipio quoque quod canonici illi non ponantur in placitum de terris illis que ab antiquo prebende fuerint et que de prebenda esse recognite et dir[ati]onate fuerint contra aliquem cognatum canonicorum defunctorum qui eas in hereditatem clamet Concedo quoque quod consilio episcopi ipsius et baronum meorum de visneto remaneant se in domos et officinas suas in loco competentiori sibi et servitio dei in suo proprio territorio ubicumque fuerint sine aliorum dampno Mando itaque vobis et precipio quod eos juvetis et manu teneatis ut in pace viventes et deo servientes nullius iniuriam sentiant nullius violentiam pertimescant sicut rex Henricus nos monuit et rogavit per cartam suam T[estibus] Henrico ep[iscop]o Winton[iensi] et A[lgaro] ep[iscop]o Const[antiensi] et B[ernardo] ep[iscop]o S[anc]ti David et Rob[er]t[o] Arund[elli] et Warino vic[ecomite] et G[alfrido] de Fum[ellis] Apud Gillingeh[a]m