Charter Document - 03790433

Charter Document - 03790433


Charter Number: 03790433
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et baronibus et vicecomitibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Eboracscira salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Johanni larderario meo de Eboraco et David filio suo terram suam totam quam tenet de me in capite cum ministerio suo de lardario et liberatione sua et omnes terras suas de quocunque eas teneat sicut tenuit die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus Quare volo et precipio quod bene et in pace et libere et quiete teneat in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et molendinis et mariscis in via et semitis et in omnibus aliis locis cum socha et sacha et thol et theam et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus suis cum quibus unquam melius et liberius tenuit tempore regis Henrici Testibus R[oberto] de Ver et Roberto filio Ricardi Apud Notingham