Charter Document - 03790416
Charter Number: | 03790416 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum episcopo Norwichensi et archidiaconis suis et H[ugoni] Bigot et ministris suis salutem Precipio quod canonici mei de elemosina mea de Gipeswica habeant et teneant ecclesias suas et omnes terras suas decimas et omnia sua de quocunque teneant ita bene et honorifice et in pace sicut melius et liberius tenuerunt tempore regis Henrici et die qua fuit vivus et mortuus Et prohibeo ne aliquis eis inde faciant iniuriam neque contumeliam super hoc meum breve Et si quis versus eos quicquam clamaverit quod ecclesie sue datum sit in elemosinam non placitent inde nisi coram episcopo de Norwicha et coram mea justicia dominica de sicut canonici mei sunt et de me clamant ad tenendum Testibus R[ogero] cancellario et Hugone Bigot